

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 14: Versus 17
Quia non videt,etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate.Et in vobis.Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.